- ARISTOTELEIA
- ARISTOTELEIAGraece Α᾿ριςτοτέλεια ἑορτὴ, Festum Stagiritarum, in Aristotelis honorem institutum celebratumque. Hic enim cum ab Alexandro M. ut Stagira patria, quam Macedones solô aequa verant, restauraretur, obtinuisset; cives ob tanta merita id honoris ei habuêre, ut festos dies ludosque quotannis adhuc viventi faciendos publice dedicarent: qui Aristoteleia ab eius nomine dicti sunt, Oliverius ad val. Max. l. 5. c. 6. ex extern. 5. Vide quoque Ammonium in Vita Aristotelis et Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et progressu Idolol. l. 1. c. 13. qui cultum hunc civilem solum, non divinum, utpote conviviis solum festis perstrepentem fuisse monet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.